[«vers.» 5.] Sed humilis pietas vel pia humilitas, et fides non immemor gratiae, quid adjungat attendite: «Utinam,» inquit, «dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas.» Praecepisti quidem tu, sed utinam quod praecepisti fiat mihi. Ubi audis «Utinam,» vocem optantis agnosce; at agnita voce optantis, depone superbiam praesumentis. Quis enim se dicat optare quod sic habet in arbitrii potestate, ut nullo indigens adjumento id possit efficere? Ergo si optat homo quod praecipit Deus; ut det ipse quod praecipit, rogandus est Deus. A quo enim optandum est, nisi ab illo, a quo «Patre luminum omne datum optimum et omne donum perfectum,» sancta Scriptura teste, «descendit» 37Jacobi. I, 17 ? Propter eos autem qui putant hoc solo nos ad faciendam justitiam divinitus adjuvari, quod Dei praecepta nobis in notitiam proferuntur, ut ea cognita, jam sine ulla Dei gratia, solis nostrae voluntatis viribus impleantur; non optat hic dirigi vias suas ad custodiendas justificationes Dei, nisi jam ejus acceptis ipso praecipiente mandatis. Ad hoc enim pertinet quod praemisit, «Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis.» Tanquam diceret: Jam legem accepi, jam novi; tu enim praecepisti mandata tua custodiri nimis: et mandata tua sancta, et justa, et bona; sed peccatum per bonum mihi operatur mortem 38Rom. VII, 12, 13 , nisi adjuvet tua gratia. «Utinam» ergo «dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas.»