[vers. 2.] Quicumque ergo sancti pressuram patiuntur ab eis qui longe facti sunt a sanctis, attendant psalmum istum, agnoscant hic se, dicant quod hic dicitur, qui patiuntur quod hic dicitur. Certe qui non patitur, non dicat: Non astringo ad vocem, quem videoextrapassionem.Sedvideatne,cumvultesse longe a passione, longe fiat a sanctis. Cogitet ergo unusquisque de inimico suo; si christianus est, mundus ipsi inimicus est. Privatas ergo inimicitias nemo cogitet, auditurus verba psalmi hujus: sciamus quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et spiritualia nequitiae 15Ephes. VI, 12, id est adversus diabolum et angelos ejus; quia et quando patimur homines importunos, ille instigat, ille inflammat, ille tanquam vasa sua movet. Attendamus ergo duos hostes; quem videmus, et quem non videmus: hominem videmus, diabolum non videmus; hominem diligamus, diabolum caveamus; pro homine oremus, contra diabolum oremus, et dicamus Deo: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Noli timere, quia conculcavit te homo; vinum habeto, uva factus es ut calceris. Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me omnis qui longe factus est a sanctis. Sed et ipse diabolus quare hic non intelligatur? An forte quia non dictus est homo? Ergo errat Evangelium, quia dixit: Inimicus homo hoc fecit 16Matth. XIII, 28 Sed sub quadam figura potest et ille dici homo, non tamen esse homo. Sive ergo ipsum intueretur qui dicebat haec, sive populum et unumquemque longe factum a sanctis, per quales diabolus tribulat populum Dei inhaerentem sanctis, inhaerentem sancto, inhaerentem regi, ad cujus regis titulum indignati illi tanquam repercussi, longe sunt facti; dicat, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: nec deficiat in ista conculcatione, sciens quem invocet, et quo exemplo fortis effectus sit. Primus botrus in torculari pressus est Christus. Cum ille botrus passione expressus est, manavit illud unde calix inebrians quam praeclarus est 17Psal. XXII, 5 ! Dicat ergo et corpus ejus, intuens caput suum: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me. Tota die, toto tempore. Nemo sibi dicat: Fuerunt tribulationes apud patres nostros, apud nos non sunt. Si putas te non habere tribulationes, nondum coepisti esse christianus. Et ubi est vox Apostoli: Sed et omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutiones patientur 18II Tim. III, 12 Si ergo non pateris ullam pro Christo persecutionem, vide ne nondum coeperis in Christo pie vivere. Cum autem coeperis in Christo pie vivere, ingressus es torcular; praepara te ad pressuras; sed noli esse aridus, ne de pressura nihil exeat.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 15. Ephes. VI, 12
- 16. Matth. XIII, 28
- 17. Psal. XXII, 5
- 18. II Tim. III, 12