TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Et videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt. Quando timebunt? quando ridebunt? Intelligamus ergo et discernamus duo ista tempora satis utiliter timendi et ridendi. Quamdiu enim sumus in hoc saeculo, nondum est ridendum, ne postea ploremus. Legimus quid servetur in finem huic Doech; legimus, et quia intelligimus et credimus, videmus, sed timemus. Hoc ergo dictum est, Videbunt justi, et timebunt. Quamdiu videmus quid eventurum sit in finem malis, quare timemus? Quia dixit Apostolus, In timore et tremore vestram ipsorum operamini salutem 40Philipp. II, 12 : quia dictum est in psalmo, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 41Psal. II, 11 . Quare, cum timore? Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat 42I Cor. X, 12 . Quare, cum tremore? Quia dicit alibi: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum ne et tu tenteris 43Gal. VI, 1 . Ergo justi qui sunt modo, qui vivunt ex fide, sic vident istum Doech quid illi eventurum sit, ut tamen timeant et sibi: quid enim sunt hodie, sciunt; quid cras futuri sint, nesciunt. Modo ergo videbunt justi, et timebunt. Quando autem ridebunt? Quando transierit iniquitas, quando transvolaverit, sicut jam ex magna parte transvolavit tempus incertum, quando fugatae fuerint tenebrae hujus saeculi, in quibus modo non ambulamus nisi ad lucernam Scripturarum, et ideo timemus tanquam in nocte. Ambulamus enim ad prophetiam, de qua dicit apostolus Petrus: Habemus certiorem prophetiticum sermonem, cui bene facitis intendentes, sicut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris 44II Petr. I, 19 . Quamdiu ergo ad lucernam ambulamus, necesse est ut cum timore vivamus. Cum autem venerit dies noster, id est manifestatio Christi, de qua idem dicit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 45Coloss. III, 4 ; tunc justi ridebunt istum Doech. Non est enim jam subveniendi locus: non quomodo nunc, quando vides hominem injuste viventem, vis cum illo laborare ut corrigas; quia qui injustus est, conversus poterit justus esse, quomodo et justus aversus potest injustus esse. Itaque nec de te praesumas, nec de illo desperes; et da operam quantum potes, si benignus es, si non diligis malitiam super benignitatem, ut ambulantem hominem in via mala et errantem corrigas ad viam bonam. Tunc vero cum venerit judicii tempus, correctionis locus non erit, sed tantum damnationis: et erit ibi poenitentia, sed infructuosa, quia sera. Vis ut sit frutuosa? Non sit sera: hodie te corrige. Reus es, ille judex est: corrige reatum, et gaudebis ad judicem. Hodie enim hortatur te, ne judicet te; et qui judex tuus futurus est, ipse est hodie advocatus tuus. Tunc ergo, fratres, restat ridendi tempus. Nam ipsam irrisionem iniquorum quae futura est justis, significavit liber ille Sapientiae. In suis enim, in quorum animas transfert se sapientia, factura est quod dixit: Increpabam, et non exaudiebatis; loquebar, et meis sermonibus non intendebatis; et ego vestrae perditioni superridebo 46Prov. I, 24-26 . Hoc fiet tunc a justis in istum Doech. Modo autem videamus et timeamus, ne hoc simus quod in eum dicimus: et si hoc eramus, hoc esse desinamus, ut modo timentes, postea rideamus.

Notes

  1. 40. Philipp. II, 12
  2. 41. Psal. II, 11
  3. 42. I Cor. X, 12
  4. 43. Gal. VI, 1
  5. 44. II Petr. I, 19
  6. 45. Coloss. III, 4
  7. 46. Prov. I, 24-26