[vers. 3.] Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. Montes majores sunt, colles minores. Nimirum ergo hi sunt quos alius habet psalmus: Pusillos cum magnis. Isti quippe montes exsultaverunt sicut arietes, et isti colles sicut agni ovium, in exitu Israel ex Aegypto 23Psal. CXIII, 13, 4, 1 , id est in populi Dei liberatione ab hujus saeculi servitute. Excellenti ergo sanctitate eminentes in Ecclesia, montes sunt; qui idonei sunt et alios docere 24II Tim. II, 2, sic loquendo ut fideliter instruantur, sic vivendo ut salubriter imitentur: colles autem sunt illorum excellentiam sua obedientia subsequentes. Quare ergo montes pacem, et colles justitiam? An forte nihil interesset, etiamsi ita diceretur: Suscipiant montes justitiam populo, et colles pacem? Utrisque enim justitia, et utrisque pax necessaria est: et fieri potest ut alio nomine pax ap pellata sit ipsa justitia; haec est enim vera pax, non qualem injusti inter se faciunt. An potius cum distinctione non contemnenda intelligendum est quod ait, Montes pacem, et colles justitiam? Excellentes quippe in Ecclesia, paci debent vigilanti intentione consulere; ne propter suos honores superbe agendo schismata faciant, unitatis compage disrupta. Colles autem ita eos imitando et obediendo subsequantur, ut eis Christum anteponant; ne malorum montium, quoniam videntur excellere, vana auctoritate seducti, se a Christi unitate disrumpant. Ideo dictum est: Suscipiant montes pacem populo. Dicant quidem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 25I Cor. XI, 1 . Sed rursus dicant: Licet si nos, aut angelus de coelo vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis. anathema sit 26Gal. I, 8 . Dicant etiam: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis 27I Cor. I, 13 ? Ita suscipiant pacem populo Dei, id est, pauperibus Dei; non illis, sed cum illis regnare cupientes. Illi quoque non dicant, Ego sum Pauli, ego sum Apollo, ego vero Cephae; sed omnes dicant: Ego sum Christi 28Ibid., 12 . Haec est justitia: non anteponere servos Domino, nec aequare; ita levare oculos in montes unde veniat auxilium sibi, ut tamen auxilium suum non sperent a montibus, sed a Domino qui fecit coelum et terram 29Psal. CXX, 1, 2.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 23. Psal. CXIII, 13, 4, 1
- 24. II Tim. II, 2
- 25. I Cor. XI, 1
- 26. Gal. I, 8
- 27. I Cor. I, 13
- 28. Ibid., 12
- 29. Psal. CXX, 1, 2