TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 75, 76.] Quia ergo adhuc timet Ecclesia quae in hac vita est, et nondum se videt in eo regno ubi erit ejus secura jucunditas, sed inter periculosas tentationes in hoc mundo laborat, ubi audit, «Qui se putat stare, videat ne cadat» 284I Cor. X, 12 ; considerans hujus mortalitatis miseriam, in qua jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, sic in omnibus pertenditur usque in diem sepulturae in matrem omnium 285Eccli. XL, 1 , ut propter carnem concupiscentem adversus spiritum 286Galat. V, 17 , etiam regenerati gemere sub ejus gravitate cogantur: hoc ergo considerans, «Cognovi,» inquit, «Domine, quia justitia judicia tua, et veritate humitiasti me. Fiat misericordia tua, et consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo.» Misericordia et veritas ita divino eloquio commendantur, ut cum in multis inveniantur locis, maxime in Psalmis, quodam etiam loco legatur, «Universae viae Domini misericordia et veritas» 287Psal. XXIV, 10 . Et hic quidem primo veritatem posuit, qua humiliati sumus in mortem, judicante illo cujus judicia justitia est: deinde misericordiam, qua instauramur ad vitam, promittente illo cujus beneficium gratia est. Ideo ait, «secundum eloquium tuum servo tuo:» id est, secundum quod promisisti servo tuo. Sive ergo regeneratio qua hic in Dei Filios adoptamur, sive fides et spes et charitas quae tria aedificantur in nobis, quamvis de misericordia Dei veniant; tamen in hac aerumnosa et procellosa vita solatia sunt miserorum, non gaudia beatorum: ideo dictum est, «Fiat misericordia tua, ut consoletur me.»

Notes

  1. 284. I Cor. X, 12
  2. 285. Eccli. XL, 1
  3. 286. Galat. V, 17
  4. 287. Psal. XXIV, 10