[vers. 1.] In titulo psalmi hujus tam brevi et simplici immorandum esse non puto. Prophetiam vero quam hic praemissam legimus, evidenter scimus impletam. Cum enim ista canerentur temporibus regis David, nihil tale adhuc contigerat ex adversitate Gentium civitati Jerusalem, nec templo Dei, quod nec aedificatum adhuc erat. Post mortem quippe David, filium ejus Salomonem Deo templum fecisse quis nesciat? Dicitur ergo tanquam praeteritum, quod in spiritu videbatur esse futurum: Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam. Qua loquendi consuetudine etiam illud est prophetatum de Domini passione, Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto 1Psal. LXVIII, 22 ; et alia quae in eodem psalmo ventura velut facta narrantur. Nec illud mirandum est, quod Deo ista dicuntur. Non enim nescienti indicantur, quo revelante praesciuntur; sed anima cum Deo loquitur pietatis affectu quem novit Deus. Nam et Angeli quae hominibus nuntiant, nescientibus nuntiant; quae autem Deo nuntiant, scienti nuntiant, quando illi offerunt orationes nostras, et ineffabili modo de actibus suis aeternam veritatem, tanquam legem incommutabilem consulunt. Et iste ergo homo Dei dicit Deo quod discat a Deo, tanquam discipulus magistro non ignoranti, sed judicanti; ac sic, aut probanti quod docuit, aut quod non docuit reprehendenti: maxime quia specie precantis Propheta eos in se transfigurat, qui tunc futuri essent quando ista ventura. Solent autem in oratione dici Deo quae vindicans fecerit. et adjungi petitio ut jam misereatur et parcat. Hoc modo et hic dicuntur a quo praedicuntur, tanquam ab eis dicantur quibus acciderunt; et ipsa deploratio atque precatio, prophetatio est.