TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Repleta est terra creatura tua.» Qua creatura tua repleta est terra? Omnibus arboribus et frutetis, omnibus animalibus et pecoribus; et universo ipso genere humano, repleta est terra creatura Dei. Videmus, novimus, legimus, agnoscimus, laudamus, et in his praedicamus; et in his non sufficimus laudare tantum, quantum abundat ex bona inspectione cor nostrum. Sed ad illam magis creaturam debemus attendere, unde dicit Apostolus, «Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt omnia nova» 206II Cor. V, 17 . Quae «vetera transierunt?» In Gentibus omnis idololatria, in ipsis Judaeis omnis illa servitus Legis, omnia illa sacrificia praenuntiantia praesens sacrificium. Abundabat tunc vetustas hominis; venit qui renovaret opus suum, venit qui conflaret argentum suum, qui formaret monetam suam, et attendimus plenam terram Christianis credentibus in Deum, avertentibus se a prioribus immunditiis suis et idololatria, a spe praeterita ad spem novi saeculi: et ecce nondum est in re, et jam tenetur in spe, et per ipsam spem jam cantamus et dicimus, «Repleta est terra creatura tua.» Nondum enim in patria cantamus hoc, nondum in illa requie quae promittitur, nondum confirmatis vectibus portarum Jerusalem 207Psal. CXLVII, 13 ; sed adhuc in peregrinatione intuentes mundum istum totum, et undique homines currentes ad fidem, timentes gehennas, contemnentes mortem, amantes vitam aeternam, spernentes praesentem, et tali spectaculo completi gaudio dicimus, «Repleta est terra creatura tua.»

Notes

  1. 206. II Cor. V, 17
  2. 207. Psal. CXLVII, 13