TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Et ingrediebantur ut viderent. Quod passus est Christus, patitur et Ecclesia; quod passum est caput, patiuntur et membra. Numquid enim servus est major Domino suo, aut discipulus super magistrum? Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur. Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus 32Matth. X, 24, et Joan. XV, 20 ? Ingrediebantur ut viderent. Judas ille ad caput nostrum erat, ad caput nostrum ingrediebatur ut videret, id est ut exploraret: non ut haberet quod crederet, sed ut inveniret quod proderet. Ecce ingrediebatur ille ut videret, et hoc exemplum in capite nostro propositum est. Quid illa membra post assumptionem capitis nostri? Nonne dicit apostolus Paulus: Propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt proscultare libertatem nostram 33Gal. II, 4 ? Ergo et isti ingrediebantur ut viderent, sunt enim hypocritae, simulatores mali adjungentes se ficta charitate, captantes omnes motus, omnia verba sanctorum, in omnibus laqueos inquirentes. Et quid illis fit? Videte quid sequitur: Vana locutum est cor eorum: id est, loquuntur quasi ficta dilectione; vanum est quod loquuntur, verum non est, solidum non est. Et quia captant unde inveniant accusationem, quid ait? Congregaverunt iniquitatem sibi. Parantes enim calumnias inimici, quasi magni sibi videntur, quia habent quod accusent. Sibi congregaverunt iniquitatem. Sibi, inquit, non mihi. Quomodo Judas sibi, non Christo, sic et simulatores Ecclesiae sibi, non nobis: quia de illis et alibi dicitur: Et mentita est iniquitas sibi 34Psal. XXVI, 12 . Congregaverunt iniquitatem sibi. Et quia intraverunt ut viderent, Egrediebantur foras, et loquebantur. Ille qui intravit ut videret, egrediebatur foras et loquebatur. Utinam intus esset, et vera loqueretur! non exiret foras ubi falsa loquitur. Traditor et persecutor est, egressus foras loquitur. Si ad membra Christi pertines, veni intro, haere capiti. Tolera zizania si triticum es; tolera paleam, si frumentum es 35Matth. XIII, 50; tolera pisces malos intra retia, si piscis bonus es. Quare ante tempus ventilationis avolasti? Quare ante tempus messis etiam frumenta eradicasti tecum? Quare antequam ad littus venires, retia disrupisti? Egrediebantur foras, et loquebantur.

Notes

  1. 32. Matth. X, 24, et Joan. XV, 20
  2. 33. Gal. II, 4
  3. 34. Psal. XXVI, 12
  4. 35. Matth. XIII, 50