TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In Idumaeam extendam calceamentum meum. Ecclesia loquitur: Perveniam usque in Idumaeam. Saeviant tribulationes, bulliat scandalis mundus, extendam calceamentum meum usque in Idumaeam; usque ad eos ipsos qui terrenam vitam degunt (quoniam Idumaea interpretatur Terrena); usque ad ipsos, usque in Idumaeam extendam calceamentum meum. Cujus rei calceamentum, nisi Evangelii? Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona 47Id. X, 15 ! et, Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis 48Ephes. VI, 15 . Prorsus, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio spem, olla non me consumet: Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Non deficiamus Evangelium praedicare, non deficiamus Dominum annuntiare. Usque in Idumaeam extendam calceamentum meum. Nonne serviunt et ipsi terreni? Etsi cupiditatibus terrenis obligantur, Christum tamen adorant. Hodie videmus, fratres, quam multi terreni committunt pro lucro fraudes, pro fraudibus perjuria; propter timores, sortilegos, mathematicos consulunt: omnes isti Idumaei, terreni; et tamen omnes isti adorant Christum, sub calceamento ipsius sunt; jam usque in Idumaeam extendit calceamentum suum. Mihi Allophyli subditi sunt. Allophyli, qui sunt? Alienigenae, non pertinentes ad genus meum. Subditi sunt, quia multi adorant Christum, et non sunt regnaturi cum Christo. Mihi Allophyli subditi sunt.

Notes

  1. 47. Id. X, 15
  2. 48. Ephes. VI, 15