[«vers.» 45.] Et tanquam quaereremus cui bono ista data sunt, ne hoc ipsum putaretur summum bonum, quod ista felicitas rerum temporalium populo Dei data est; continuo eam ad aliud retulit, ubi summum bonum oportet inquiri: «Ut custodiant,» inquit, «justificationes ejus, et legem ejus requirant.» Ubi intelligendum est Dei servos et electos filios promissionis, verum et germanum semen Abrahae, imitantes fidem Abrahae, propterea ista bona terrena sumere a Deo, ut non in eis luxu diffluant, sive perversa securitate torpescant; sed ideo habeant divina misericordia haec omnia praeparata, in quibus quaerendis possent negotiosissimis laboribus occupari, ut ad hoc vacent unde bonum aeternum possit acquiri, hoc est, «Ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.» Denique, quoniam semen Abrahae tales hic intelligi voluit, qui vere essent semen Abrahae, quales utique nec in illo populo defuerunt: quod etiam apostolus Paulus satis ostendit, cum dicit, «Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo» 52I Cor. X, 5 ; si enim «non in omnibus,» profecto fuerunt ibi quidam in quibus «beneplacitum est Deo:» quia ergo tales psalmus iste commendat, nihil hic dixit de iniquitatibus et irritationibus et amaricatione eorum in quibus non est beneplacitum Deo. Sed quia et iniquis non sola justitia, verum etiam misericordia Dei omnipotentis et clementis apparuit; de illis sequens loquitur psalmus cum laudibus Dei. Et tamen utrique in uno populo fuerunt, nec istos illi suarum iniquitatum contagione polluerunt. «Novit» enim «Dominus qui sunt ejus:» et si in hoc saeculo non potest ab injustis, «recedat ab injustitia omnis qui nominat nomen Domini» 53II Tim. II, 19 .