TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jam cum sequeris viam Christi, non tibi saeculi prosperitates promittas. Per dura ambulavit, sed magna promisit. Sequere. Noli tantum attendere qua iturus, sed et quo venturus sis. Tolerabis dura temporalia, sed ad laeta pervenies sempiterna. Si vis sustinere laborem, attende mercedem. Nam et operarius in vinea deficeret, nisi attenderet quid accepturus esset. Cum autem attenderis quid sis accepturus, omnia tibi erunt vilia quae pateris, nec digna aestimabis pro quibus illud accipias. Miraberis tantum dari pro tantillo labore. Nam utique, fratres, pro aeterna requie labor aeternus subeundus erat; et aeternam felicitatem accepturus, aeternas passiones sustinere deberes: sed si aeternum sustineres laborem, quando venires ad aeternam felicitatem? Ita fit, ut necessario temporalis sit tribulatio tua, qua finita venias ad felicitatem infinitam. Sed tamen, fratres, posset esse longa tribulatio pro aeterna felicitate. Verbi gratia, ut quoniam felicitas nostra finem non habebit, miseria nostra et labor noster et tribulationes nostrae diuturnae essent. Nam et si mille annorum essent, appende mille annos contra aeternitatem: quid appendis cum infinito quantumcumque finitum? Decem millia annorum, decies centena millia, si dicendum est, et millia millium, quae finem habent, cum aeternitate comparari non possunt. Huc accedit, quia non solum temporalem voluit laborem tuum Deus, sed etiam brevem. Paucorum dierum est tota vita hominis, etiamsi laeta duris non miscerentur, quae plura et longiora sunt certe, quam dura; et ideo breviora et pauciora sunt dura, ut durare possimus. Si ergo per totam vitam suam homo in laboribus et in aerumnis esset, in doloribus, in tormentis, in carcere, in plagis, in fame et siti omnibus diebus, horis omnibus, per totam vitam suam usque ad aetatem senectutis, pauci dies sunt tota vita hominis: quo labore transacto, veniet regnum aeternum, veniet sine fine felicitas, veniet aequalitas Angelorum, veniet haereditas Christi, veniet cohaeres Christus. Pro quanto labore quantam mercedem accipimus! Veterani homines qui laborant in militia, et versantur inter vulnera tot annos, incipiunt militare a juventute, exeunt senes; et ut habeant paucos dies quietos senectutis suae, quando eos jam ipsa aetas incipit gravare quos bella non gravant, quanta dura tolerant; quae itinera, quae frigora, quos soles, quantas necessitates, quae vulnera, quae pericula! Et non attendunt patientes haec omnia, nisi paucos dies quietos illos senectutis, ad quos utrum perveniam nesciunt. Ergo a Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Hinc dicere coeperam: viam Christi si vis, et vere christianus es, ipse est enim christianus qui non aspernatur viam Christi, sed vult viam Christi sequi per passiones ipsius, noli per aliam viam velle ire quam per illam qua ipse ivit. Dura videtur, sed ipsa est tuta via: alia forte delicias habet, sed latronibus plena est. Et viam ejus volet.