TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Jucundamini,» ait, «justi in Domino: et confitemini memoriae sanctitatis ejus.» Jam jucundati in Domino, jam gaudentes in Domino, illi confitemini; quia nisi vellet, non in illo gauderemus. Ait enim ipse Dominus: «Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram» 52Joan. XVI, 33 . Si christiani estis, pressuras in isto mundo sperate; tranquilliora et meliora tempora nolite sperare. Fratres, fallitis vos; quod vobis Evangelium non promittit, nolite vobis promittere. Quid dicat Evangelium, scitis: christianis loquimur; fidei praevaricatores esse non debemus. Evangelium hoc dicit, quia in novissimis temporibus multa mala, multa scandala, multae pressurae, multae iniquitates abundabunt: sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. «Refrigescet,» inquit, «charitas multorum» 53Matth. XXIV, 3-13 . Qui ergo perseveranter spiritu ferbuerit, secundum Apostolum, qui ait, «Spiritu ferventes» 54Rom. XII, 11 , ejus charitas non refrigescet; quia ipsa charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 55Id. V, 5 . Nemo sibi ergo promittat quod Evangelium non promittit. Ecce venient laetiora tempora, et facio illud, et emo illud. Bonum est tibi ut attendas illum qui non fallitur, nec fefellit aliquem, qui tibi promisit non hic laetitiam, sed in se; et cum transierint ista, speres quia cum illo regnabis in aeternum; ne cum hic vis regnare, neque hic habeas jucunditatem, neque illic invenias.

Notes

  1. 52. Joan. XVI, 33
  2. 53. Matth. XXIV, 3-13
  3. 54. Rom. XII, 11
  4. 55. Id. V, 5