Finem illum dicit, quem currens intuebatur Apostolus, et de sua imperfectione confitebatur, aliud in se intuens, aliud alibi quaerens. Ait enim, Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim, fratres, ego meipsum non arbitror apprehendisse. Et ne diceres, Si non apprehendit Apostolus, ego apprehendi? si perfectus non est Apostolus, ego perfectus sum? vide quid agat, attende quid dicat. Quid ergo agis, Apostole? Nondum apprehendisti, nondum perfectus es? Quid agis? ad quam actionem me hortaris? quid mihi imitandum sequendumque proponis? Unum autem, inquit, quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu 23Philipp. III, 12-14 : secundum intentionem, nondum secundum perventionem, nondum secundum apprehensionem. Non relabamur unde jam transilivimus, nec remaneamus in illis in quae jam venimus. Curramus, intendamus, in via sumus: nec tam sis securus ex eis quae transisti, quam sollicitus pro eis ad quae nondum pervenisti. Quae retro, inquit, oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Ipse est enim finis. Unum autem, hoc est illud unum: Domine ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 24Joan. XIV, 9 . Unum autem, quae et una dicitur in alio psalmo: Unam petii a Domino, hanc requiram. Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Propter quid? Ut contempler delectationem Domini 25Psal. XXVI, 4 . Ibi enim gaudebo de socio, non timebo de adversario: ibi enim contemplator mecum erit amicus, non calumniator inimicus. Hoc desideravit iste Idithun, notum fieri sibi cum hic esset, ut sciret quid sibi deesset; et non tam gauderet de his ad quae pervenerat, quam desideraret ea ad quae nondum pervenerat; et quibusdam jam transilitis, non remaneret in via, sed desiderio raperetur in superna; usque quo ille qui quaedam transilierat, omnia transiliret, et ab irroratione quadam guttarum dominicarum de Scripturarum nube venientium, veniret sicut cervus ad fontem vitae 26Psal. XLI, 2, et in illo lumine videret lumen 27Psal. XXXV, 10, et absconderetur in vultu Dei a conturbatione hominum 28Psal. XXX, 21: ubi diceret, Bene est, ultra nihil volo, omnes hic amo, neminem hic timeo. Bonum desiderium, sanctum desiderium. Qui jam hoc habetis, congaudete nobis; et orate ut perseveranter habeamus, ne inter scandala deficiamus. Nam et nos pro vobis hoc idem rogamus. Non enim et nos digni qui pro vobis oremus, et vos indigni qui pro nobis oretis. Auditoribus suis quibus praedicabat verbum Dei, se commendabat Apostolus 29Coloss. IV, 3. Orate ergo pro nobis, fratres, ut et quod videndum est bene videamus, et quod dicendum est bene dicamus. Caeterum hoc desiderium, novi, in paucis est: nec me optime intelligunt, nisi qui gustaverint unde loquor. Loquimur tamen omnibus, et habentibus tale desiderium, et nondum habentibus: habentibus, ut nobiscum in illa suspirent; non habentibus, ut pigritiam excutiant, ima transiliant, ad dulcedinem legis dominicae veniant, non in delectationibus iniquorum remaneant. Narrant enim multa multi, et laudant multa multi, iniqua iniqui. Et revera et illa iniqua habent delectationem, sed non sicut lex tua, Domine 30Psal. CXVIII, 85. Dicant ergo nobiscum qui credunt haec dicere et nos. Negotium enim hoc intus est, nullis verbis ostendi potest. Sed qui hoc agit, credat esse et in alio: non solum se putet accepisse quod Dei est. Dicat ergo in his Idithun, Notum fac mihi, Domine, finem meum.