Videbunt justi, et timebunt, et sperabunt in Dominum. Videbunt justi. Qui justi? Fideles: quia justus ex fide vivit 23Habac. II, 4, et Rom. I, 17. Etenim in Ecclesia iste ordo est: alii praecedunt, alii sequuntur: et qui praecedunt, exemplo se praebent sequentibus; et qui sequuntur, imitantur praecedentes. Sed et illi qui se exemplo praebent sequentibus, numquid neminem sequuntur? Si neminem sequuntur, errabunt. Sequuntur ergo et illi aliquem, ipsum Christum. Meliores quique in Ecclesia, quibus non remansit jam homo quem imitentur, quia omnes proficiendo superaverunt, ipse Christus eis remanet, quem usque in finem sequantur. Et cernitis ordinatos gradus per Paulum apostolum dicentem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 24I Cor. IV, 16 . Ergo qui jam directos gressus habent in petra, forma sint fidelibus: Sed forma, inquit, esto fidelibus 25I Tim. IV, 12 . Ipsi fideles sunt justi, qui attendentes eos qui se in bono praecedunt, imitando sequuntur. Quomodo sequuntur? Videbunt justi, et timebunt. Videbunt, et timebunt sequi vias malas, cum vident quosque meliores jam elegisse vias bonas; et dicunt in animo suo, quemadmodum solent dicere viatores, attendentes alios cum praesumptione ambulantes in via, ipsi adhuc incerti viae, et quasi fluctuantes qua eant, dicunt sibi: Non frustra illi hac eunt, quando illo eunt quo nos ire volumus; et quare cum magna fiducia hac eunt, nisi quia illac ire perniciosum est? Videbunt ergo justi, et timebunt. Angustam viam vident hac, latam viam vident illac: hac vident paucos, illac multos 26Matth. VII, 13, 14. Sed si justus es, noli numerare, sed appende; stateram affer aequam, non dolosam, quia justus appellatus es: Videbunt justi, et timebunt, dictum est de te. Noli ergo numerare turbas hominum incedentes latas vias, implentes crastinum circum, civitatis Natalem clamando celebrantes, civitatem ipsam male vivendo turpantes. Noli ergo illos attendere; multi sunt, et quis numerat? Pauci autem per viam angustam. Profer, inquam, stateram, appende: vide contra pauca grana quantam paleam leves. Hoc agant fideles justi qui sequuntur. Quid illi qui praecedunt? Non superbiant, non se exaltent, non decipiant sequentes. Quomodo possunt decipere sequentes? Promittendo illis in se salutem. Quid ergo debent illi qui sequuntur? Videbunt justi, et timebunt, et sperabunt in Dominum: non in eos a quibus praeceduntur: sed attendendo praecedentes se, sequuntur quidem et imitantur, sed quia cogitant a quo acceperint illi ut praecedant, et in eum sperant. Quamvis ergo istos imitentur, spem suam tamen in illo ponunt, a quo et isti acceperunt unde tales sunt. Videbunt justi, et timebunt, et sperabunt in Dominum: quemadmodum in alio psalmo, Levavi oculos meos in montes, intelligimus montes, claros quosque et magnos Ecclesiae spirituales viros, magnos soliditate, non tumore. Per ipsos nobis Scriptura omnis dispensata est; Prophetae sunt, Evangelistae sunt, doctores boni sunt: illuc levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Et ne humanum putares auxilium, sequitur, et dicit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram 27Psal. CXX, 1, 2 . Videbunt justi, et timebunt, et sperabunt in Dominum.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 23. Habac. II, 4, et Rom. I, 17
- 24. I Cor. IV, 16
- 25. I Tim. IV, 12
- 26. Matth. VII, 13, 14
- 27. Psal. CXX, 1, 2