TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 20.] Quid autem diligendo diligitur, si ipsa dilectio non diligitur? Unde consequenter iste incola in terra, cum Dei mandata ne sibi absconderentur orasset, in quibus dilectio praecipitur vel sola vel maxime; et ipsius dilectionis dilectionem se velle habere proclamat, dicens: «Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.» Laudabilis est ista concupiscentia, non damnabilis. Non de hac dictum est, «Non concupisces» 101Exod. XX, 17 ; sed de illa qua caro concupiscit adversus spiritum 102Galat. V, 17 . De hac autem bona concupiscentia qua concupiscit spiritus adversus carnem, quaere ubi scriptum sit; et invenies, «Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum» 103Sap. VI, 21 : et multa alia reperiuntur bonae concupiscentiae testimonia. Sed hoc sane interest, quod non tacetur quid concupiscatur, quando bona commemoratur concupiscentia: cum autem non additur quid concupiscatur, sed sola ponitur, nonnisi mala intelligitur. Sicut in hoc quod commemoravi, «Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum;» si non adderet sapientiae, nullo modo diceret, Concupiscentia perducit ad regnum. At vero Apostolus quod posuit, «Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces» 104Rom. VII, 7 ; non utique addidit cujus rei concupiscentiam, vel quid non concupisces: certum est enim non intelligi, cum ita dicitur, nisi malam concupiscentiam. Quid ergo hujus anima concupivit? «Desiderare,» inquit, «justificationes tuas in omni tempore.» Credo nondum eas desiderabat, quando concupivit desiderare. Justificationes autem facta sunt justa, id est, opera justitiae. Cum itaque nondum habeat et qui jam desiderat, quam longe ab his erat qui adhuc eas desiderare concupiscebat? et quam longius ab eis sunt qui neque hoc adhuc concupiscunt?

Notes

  1. 101. Exod. XX, 17
  2. 102. Galat. V, 17
  3. 103. Sap. VI, 21
  4. 104. Rom. VII, 7