TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Dies diei eructat verbum, et nox nocti annuntiat scientiam: quid est? Forte planum et apertum est, Dies diei eructat verbum; apertum et planum, tanquam per diem: quod autem nox nocti annuntiat scientiam, obscurum est, tanquam per noctem. Dies diei, sancti sanctis, Apostoli fidelibus, ipse Christus Apostolis, quibus dixit: Vos estis lumen mundi 29Matth. V. 14 . Apertum hoc videtur et cognitu facile. Quomodo autem nox nocti annuntiat scientiam? Nonnulli haec verba simpliciter intellexerunt, et forte hoc sit verum; aestimantes hac sententia significatum esse, quod tempore Domini nostri Jesu Christi, cum in terra versaretur, Apostoli audierunt, hoc in posteros esse trajectum, tanquam de tempore in tempus: dies diei, nox nocti, prior dies posteriori diei, et prior nox posteriori nocti; quia haec doctrina diebus et noctibus praedicatur. Iste simplex intellectus cui sufficit sufficiat. Sed nonnulla verba Scripturarum obscuritate sua hoc profuerunt, quod multas intelligentias pepererunt: itaque hoc si planum esset, unum aliquid audiretis; quia vero obscure dictum est, multa audituri estis. Est et alius intellectus: dies diei, nox nocti, hoc est, spiritus spiritui, caro carni. Est alius: dies diei, spirituales spiritualibus; et nox nocti, carnales carnalibus. Utrique enim audiunt, etsi non utrique similiter sapiunt: illi enim audiunt tanquam verbum eructatum; illi tanquam scientiam annuntiatam: quod enim ructatur, praesentibus ructatur; quod autem annuntiatur, longe positis annuntiatur. Possunt coeli sensus plures inveniri, sed adhibendus est modus propter angustias praesentis temporis. Dicamus autem et unum aliquid, quod quidam velut conjicientes aperuerunt: quando Dominus, inquiunt, Christus loquebatur Apostolis, dies diei eructabat verbum; quando Judas Dominum Christum prodidit Judaeis, nox nocti annuntiabat scientiam.

Notes

  1. 29. Matth. V. 14