TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 18.] Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.» Per illos qui per diem erraverunt, et nemo erat in eis, ecce nata est tanta ista multitudo, quae jam sicut arena numerari non potest, nisi Deo. Dixit enim, «Super arenam multiplicabuntur;» et tamen dixerat, «Dinumerabo eos.» Illi ipsi numerati, «super arenam multiplicabuntur.» Ei quippe arena numerata est, cui numerati sunt capilli capitis nostri 62Matth. X, 30 . «Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.»

Notes

  1. 62. Matth. X, 30