TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Ut vivam enim tu fecisti, et ad hoc enuntio vitam meam tibi. Itane vero Deus ignorabat quod dederat? Quid est, quod illi enuntias? Docere vis Deum? Absit. Ergo quid ait, Enuntiavi tibi? An forte, Quia tibi prodest quod enuntiavi vitam meam? Et quid prodest Deo? Lucris Dei prodest. Enuntiavi Deo vitam meam, quia vivere me fecit Deus. Quomodo enuntiavit vitam suam Paulus apostolus, dicens, Qui prius fui blasphemus et persecutor et injuriosus! Enuntiet vitam suam: Sed misericordiam consecutus sum 42I Tim. I, 13 . Enuntiavit vitam suam, non sibi, sed illi: quia sic enuntiavit ut illi crederetur; non ad lucra sua, sed ad lucra illius. Quid enim ait ipse Paulus? Ideo Christus mortuus est et resurrexit, ut qui vivit jam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est 43II Cor. V, 15 . Si ergo vivis, et non a te vivis, quia ut viveres ille praestitit, enuntia vitam tuam, non tibi, sed illi; non tua quaerens, non tibi vivens, sed ei qui pro omnibus mortuus est. Etenim de quibusdam reprobis quid ait idem Apostolus? Omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi 44Philipp. II, 21 . Si propterea enuntias vitam tuam ut tibi prosit, et aliis non prosit, tibi illam enuntias, non Deo: si autem sic enuntias vitam tuam, ut alios etiam invites ad accipiendam vitam quam et tu accepisti, enuntias vitam tuam illi a quo accepisti, et habebis mercedem ampliorem, quia et ex eo quod accepisti non ingratus exstitisti. Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. Exaudisti me deprecantem te. Sicut et in repromissione tua. Quia sic promiseras, hoc egisti. Dixisti te exauditurum flentem: credidi, flevi, exauditus sum; inveni te misericordem in repromittendo, veracem in reddendo. Sicut et in repromissione tua.

Notes

  1. 42. I Tim. I, 13
  2. 43. II Cor. V, 15
  3. 44. Philipp. II, 21