[vers. 10-12.] Quid ergo agas in hac peregrinatione? quid agas? Apud me oratio Deo vitae meae. Hoc hic ago cervus sitiens et desiderans ad fontes aquarum, recordans dulcedinem vocis illius qua ductus sum per tabernaculum usque ad domum Dei: quamdiu hoc corpus quod corrumpitur aggravat animam 36Sap. IX, 15, Apud me oratio Deo vitae meae. Non enim ut supplicem Deo, empturus sum de transmarinis locis; aut ut exaudiat me Deus meus navigabo, ut de longinquo afferam thura et aromata, aut de grege adducam vitulum vel arietem: Apud me oratio Deo vitae meae. Intus habeo victimam quam immolem, intus habeo thus quod imponam, intus habeo sacrificium quo flectam Deum meum: Sacrificium Deo spiritus contribulatus 37Psal. L, 19 . Quod sacrificium contribulati spiritus intus habeam, audi: Dicam Deo, Susceptor meus es, quare mei oblitus es? Sic enim hic laboro, quasi tu oblitus sis mei. Tu autem exerces me: et novi quia differs mihi, non mihi aufers, quod promisisti: sed tamen, quare mei oblitus es? Tanquam de voce nostra clamavit et caput nostrum, Deus, Deus meus, quare me dereliquisti 38Psal. XXI, 2, et Matth. XXVII, 46 ? Dicam Deo, Susceptor meus es, quare mei oblitus es?