Ubi autem sitit anima nostra, et multipliciter caro nostra, non cuicumque, sed tibi, Domine, id est Deo nostro; ubi sitit? In terra deserta, et sine via, et sine aqua. Saeculum istud diximus; ipsa est Idumaea, hoc est desertum Idumaeae, unde titulum Psalmus accepit. In terra deserta. Parum est, deserta, ubi nullus hominum habitat; insuper, et sine via, et sine aqua. Utinam vel viam haberet ipsum desertum! utinam illuc homo incurrens, vel nosset qua inde exiret! Non videt hominem ad solatium, non videt viam qua careat deserto. Ergo ibi divertit. Utinam esset vel aqua, unde reficeretur, qui inde non potest exire! Malum desertum, horribile et timendum! et tamen Deus misertus est nostri, et fecit nobis viam in deserto, ipsum Dominum nostrum Jesum Christum 12Joan. XIV, 6; et fecit nobis consolationem in deserto, mittendo ad nos praedicatores verbi sui; et dedit nobis aquam in deserto, implens Spiritu sancto praedicatores suos, ut fieret in eis fons aquae salientis in vitam aeternam 13Id. IV, 14. Et ecce habemus hic omnia; sed non sunt de deserto. Ergo proprietatem deserti prius commendavit Psalmus, ut et tu cum audisses in quo malo esses, si quas hic habere posses consolationes, vel sociorum, vel viae, vel aquae, non tribueres deserto, sed illi qui te visitare dignatus est in deserto.