TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Domine, Deus virtutum, usquequo irasceris in orationem servi tui? Jam servi tui. Irascebaris in orationem inimici tui, adhuc irasceris in orationem servi tui! Convertisti nos, agnovimus, et adhuc irasceris in orationem servi tui! Ita plane irasceris, ut pater corrigens, non ut judex damnans. Ita plane irasceris, quia scriptum est, Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem 14Eccli. II, 1 . Ne putes jam transisse iram Dei quia conversus es; transiit, sed ne damnet in aeternum. Flagellat autem, non parcit, quia flagellat omnem filium quem recipit 15Hebr. XII, 6. Si flagellari detrectas, recipi quare desideras? Flagellat omnem filium quem recipit: flagellat omnem, qui et Unico non pepercit. Sed tamen quamdiu irasceris in orationem servi tui? non jam inimici tui; sed irasceris in orationem servi tui. Quamdiu?

Notes

  1. 14. Eccli. II, 1
  2. 15. Hebr. XII, 6