[vers. 2-4.] In quodam ergo loco munito positus ait, Nonne Deo subjicietur anima mea? Audierat enim, Qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 2Matth. XXIII, 12 : et trepidus ne transiliendo superbiret, non elatus ex his quae infra essent, sed humilis ex eo qui supra esset; tanquam minantibus ei ruinam invidis qui eum transilivisse doluerant, respondit, Nonne Deo subjicietur anima mea? Quid est quod mihi veluti transilienti quaeritis laqueos? Insultatione dejicere me vultis, aut seductione decipere. Numquid ita memini supra quod sum, ut oblitus sim sub quo sum? Nonne Deo subjecta erit anima mea? Quantumcumque accedam, quantumcumque ascendam, quantumcumque transiliam, sub Deo ero, non contra Deum. Securus ergo transcendo caetera, quando ille me sub se tenet, qui est super omnia. Nonne Deo subjecta erit anima mea? Ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus, non movebor amplius. Scio quis supra me sit, scio quis praetendat misericordiam suam scientibus se, scio sub cujus alarum tegmine sperem: non movebor amplius. Agitis quidem vos, ait quibusdam, transiliens eos ipsos quibus dicit: agitis quidem vos ut movear, sed non veniat mihi pes superbiae. Ex hoc enim fit quod et in ipso psalmo sequitur, Nec manus peccatorum dimoveat me 3Psal. XXXV, 12 : cui consonat, Non movebor amplius. Ad illud enim quod ibi dictum est, Nec manus peccatorum dimoveat me, respondet hic, Non movebor amplius: ad illud autem quod ibi dictum est, Non veniat mihi pes superbiae, respondet hic, Nonne Deo subjecta erit anima mea?