Ibi jucundabimur in ipso . O Judaei, de vestris operibus gloriamini: ponite superbiam gloriandi de vobis; sumite gratiam jucundandi in Christo. Ibi enim jucundabimur: sed non in nobis: ibi jucundabimur in ipso. Quando jucundabimur? Cum flumen transierimus pede, Vita aeterna promittitur, resurrectio promittitur; ibi caro nostra jam non erit flumen: flumen enim modo est, quando mortalitas est. Videte si stat aliqua aetas. Pueri crescere volunt; et nesciunt spatium vitae suae annis succedentibus minui. Non enim adduntur anni, sed subtrahuntur crescentibus: sicut aqua fluminis prorsus accedit, sed a fonte recedit. Et volunt crescere pueri, ut careant dominatu majorum; ecce crescunt, agitur cito, perveniunt ad juventutem: qui excesserunt pueritiam, si possunt teneant juventutem; transit et ipsa. Senectus succedit; vel senectus aeterna sit: morte aufertur. Ergo fluvius est carnis nascentis. Hunc fluvium mortalitatis, ne mortalium rerum concupiscentia subvertat et rapiat, facile transit qui humiliter, id est, pede transit, duce illo qui prior transiit, qui de torrente in via usque ad mortem bibit, propterea exaltavit caput 41Psal. CIX, 7. Transeuntes ergo pede fluvium istum, id est facile transeuntes mortalitatem istam fluentem, ibi jucundabimur in ipso. Modo autem in quo, nisi vel in ipso, vel in spe ipsius? Etsi enim jucundamur modo, in spe jucundamur; tunc autem in ipso jucundabimur. Et modo in ipso, sed per spem; tunc autem facie ad faciem 42I Cor. XIII, 12.