TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Psalmum istum vobiscum tractandum, quantum Dominus suggerit, suscipimus. Jubet frater ut velimus, et orat ut possimus. Si quid festinatione forte praetermisero, implebit in vobis qui et nobis dare dignatur quod dicere potuerimus. Titulus ejus est: In finem pro Maeleth, intellectus ipsi David. Pro Maeleth, sicut in hebraeorum interpretationibus nominum invenimus, videtur dicere, Pro parturiente sive dolente. Quis autem in hoc saeculo parturiat et doleat agnoscunt fideles, quia inde sunt. Christus hic parturit, Christus hic dolet; caput est sursum, membra deorsum. Neque enim non parturiens et dolens diceret: Saule, Saule, quid me persequeris 1Act. IX, 4 ? Quo persequente parturiebat, eum conversum parturire fecit. Namque et ipse postea illuminatus est, et illis quae persequebatur membris insertus, eadem charitate praegnans dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis 2Gal. IV, 19 . Pro membris igitur Christi, pro corpore ejus quod est Ecclesia 3Coloss. I, 24, pro uno ipso homine, id est pro ipsa unitate cujus caput sursum est, psalmus iste cantatur. Gemit autem, et parturit, et dolet iste homo. Quare, vel inter quos, nisi quia accepit et cognovit a capite suo, dicente: Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum? Si autem abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum, quis remanebit qui parturiat? Sequitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 4Matth. XXIV, 12, 13 . Unde esset magnum perseverare, nisi inter molestias et tentationes et turbationes et scandala esset perseverandum? Nemo enim jubetur bona tolerare. Sed pro isto quia dicitur, et quia pro isto cantatur, videamus quid sit. Pro isto increpantur hic homines inter quos gemitur, inter quos doletur, et consolatio dolentis et parturientis in Psalmi fine depromitur et exprimitur. Qui sunt ergo inter quos parturimus et gemimus, si in corpore Christi sumus; si sub illo capite vivimus, si in membris ejus deputamur: qui sunt, audi.

Notes

  1. 1. Act. IX, 4
  2. 2. Gal. IV, 19
  3. 3. Coloss. I, 24
  4. 4. Matth. XXIV, 12, 13