[«vers. 146.] Clamavi; salvum me fac:» vel, sicut nonnulli codices habent et graeci et latini, «Clamavi te; salvum me fac.» Quid est, «Clamavi te,» nisi, clamando invocavi te? Sed cum dixisset, «salvum me fac,» quid adjunxit? «Et custodiam testimonia tua:» ne te scilicet per infirmitatem negem. Salus quippe animae facit ut fiat quod faciendum esse cognoscitur, et usque ad mortem corporis, si hoc flagitat extrema tentatio, pro testimoniorum divinorum veritate certetur: ubi autem non est salus, succumbit infirmitas, et deseritur veritas.