TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 3-5.] Audite omnes retributiones ejus. «Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. Qui redimit de corruptione vitam tuam, qui coronat te in miseratione et misericordia. Qui satiat in bonis desiderium tuum: renovabitur sicut aquilae juventus tua.» Ecce retributiones. Quid debebatur peccatori, nisi supplicium? quid debebatur blasphemo, nisi gehenna ignis ardentis? Non ipsa retribuit: ne expavescas, ne exhorrescas, ne sine amore timeas. Noli oblivisci omnes retributiones ejus bonas; et mutare jam, ne experiaris retributiones ejus: quid dicam? malas? Si justas, non malas. Ad te ergo malas; ad Deum autem nec haec quae pateris mala, mala sunt: si enim justa sunt, bona sunt; sed tibi patienti haec mala sunt. Non vis ut mala sint tibi, quae justa sunt Dei? Non sit mala in conspectu Dei iniquitas tua. Non enim cessavit vocare, aut vocatum neglexit instruere, aut instructum cessavit perficere, aut perfectum neglexit coronare. Quid dicis? Quia es peccator? Convertere, et accipe retributiones istas; «propitius fit omnibus iniquitatibus tuis.» Post remissionem peccatorum corpus infirmum geris: necesse est sint quaedam desideria carnalia quae te titillent, et quae tibi suggerant delectationes illicitas; de languore tuo veniunt. Adhuc enim infirmam carnem geris, nondum est absorpta mors in victoriam, nondum corruptibile hoc induit incorruptionem 14I Cor. XV, 53, 54 : adhuc quibusdam perturbationibus etiam ipsa anima quatitur post remissionem peccatorum; adhuc in periculis tentationum versatur, quibusdam suggestionibus delectatur, quibusdam non delectatur, et in eis quibus delectatur, aliquando quibusdam consentit, capitur. Languor est; «sanat» et «omnes languores tuos.» Sanabuntur omnes languores tui, noli timere. Magni sunt, inquies: sed major est medicus. Omnipotenti medico nullus languor insanabilis occurrit: tantum tu curari te sine, manus ejus ne repellas; novit quid agat. Non tantum delecteris cum fovet, sed etiam toleres cum secat: tolera medicinalem dolorem, futuram cogitans sanitatem. Videte, fratres mei, in istis languoribus corporis quanta homines tolerent, ut paucos dies victuri moriantur, et hos paucos dies incertos. Multi enim post tolerantiam magnorum dolorum, cum a medicis secarentur, aut inter manus medicorum mortui sunt, aut jam sani, irruente aliqua aegritudine, defuncti sunt. Si tam sibi propinquam mortem sperarent, illos immensos dolores susciperent tolerandos? Tu non toleras ad incertum: qui promisit sanitatem, non potest falli. Fallitur medicus aliquando, et promittit sanitatem de corpore humano. Quare fallitur? Quia non hoc curat quod fecit. Deus fecit corpus tuum, Deus fecit animam tuam; novit quemadmodum recreet quod creavit, novit quemadmodum reformet quod ipse formavit: tu tantum sub manibus medici esto; odit enim repellentem manus suas. Non fit hoc in medici hominis manibus. Ligari se volunt homines, et secari; daturi pro incerta sanitate certum dolorem, magnam mercedem. Deus te, quem fecit, et certus curat, et gratis. Ferto ergo manus ejus, o anima, quae benedicis eum, non obliviscens retributiones ejus; «sanat» enim «omnes languores tuos.»

Notes

  1. 14. I Cor. XV, 53, 54