TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 16.] Confiteatur itaque conditionem suam mancipium tanto pretio comparatum, et dicat: «O Domine, ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae.» Ergo et emptus est, et vernaculus est. An cum matre simul est emptus? an quia vernaculus est, pro peccato fugae suae depraedatus, et ideo emptus, quia redemptus est? Filius enim est ancillae secundum quod omnis creatura subdita Creatori est, et verissimo Domino verissimum debet famulatum: quem cum exhibet, libera est, hanc accipiens a Domino gratiam, ut ei non necessitate, sed voluntate deserviat. Ergo iste filius est Jerusalem coelestis, quae sursum est, mater omnium nostrum libera 21Galat. IV, 26 . Et libera quidem a peccato, sed ancilla justitiae: cujus filiis adhuc peregrinantibus dicitur, «Vos in libertatem vocati estis;» et rursus eos servos facit, dicens, «Sed in charitate servite invicem» 22Id. V, 13 : quibus item dicitur, «Cum serviebatis peccato, liberi eratis a justitia; nunc vero liberati a peccato, facti autem servi Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam» 23Rom. VI, 20, 22 . Dicat ergo Deo servus iste, Multi se martyres dicunt, multi servos tuos, quia nomen tuum habent in variis haeresibus et erroribus; sed quia praeter Ecclesiam tuam sunt, non sunt filii ancillae tuae: «Ego» autem «servus tuus, et filius ancillae tuae.»

Notes

  1. 21. Galat. IV, 26
  2. 22. Id. V, 13
  3. 23. Rom. VI, 20, 22