TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quod vero cum dixisset, «suavitatem, et disciplinam, et scientiam doce me;» adjunxit atque ait, «Quoniam mandatis tuis credidi:» non immerito quaeri potest cur non dixerit, obedivi; sed, «credidi.» Alia sunt enim mandata, alia promissa. Mandata facienda suscipimus, ut accipere promissa mereamur. Promissis ergo credimus, mandatis obtemperamus. Quid est ergo, «mandatis tuis credidi,» nisi, credidi quod tu illa mandaveris, non aliquis homo, quamvis per homines hominibus ministrata sint? Quia itaque credidi tua esse mandata, ipsa fides mea qua id credidi, impetret abs te gratiam qua faciam quod mandasti. Si enim homo mihi haec juberet forinsecus; numquid, ut etiam facerem quod jubebat, adjuvaret intrinsecus? Doce ergo me suavitatem inspirando charitatem, doce me disciplinam donando patientiam, doce me scientiam illuminando intelligentiam: «Quoniam mandatis tuis credidi.» Te illa credidi mandasse qui Deus es, et homini donas unde facias eum facere quod mandas.