TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus. Jam factum est: exsurrexit Christus qui est super omnia Deus benedictus in saecula 6Rom. IX, 5, et dispersi sunt inimici ejus per omnes gentes, Judaei; in eo ipso loco ubi inimicitias exercuerunt, debellati, atque inde per cuncta dispersi: et nunc oderunt, sed metuunt; et in ipso metu faciunt quod sequitur, Et fugiant qui oderunt eum, a facie ejus. Fuga quippe animi, est timor. Nam carnali fuga, quo fugiunt ab ejus facie qui ubique praesentiae suae demonstrat effectum? Quo abibo, inquit ille, a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam 7Psal. CXXXVIII, 7 ? Animo ergo, non corpore fugiunt; timendo scilicet, non latendo; nec ab ea facie quam non vident, sed ab ea quam videre coguntur. Facies quippe ejus appellata est praesentia ejus per Ecclesiam ejus. Unde illis inimicantibus dixit: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus 8Matth. XXVI, 64 . Sicut venit in Ecclesia sua, diffundens eam toto orbe terrarum, in quo dispersi sunt inimici ejus. Venit autem in talibus nubibus, de qualibus dicit: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem 9Isai. V, 6 . Fugiant ergo qui oderunt eum, a facie ejus: timeant a praesentia sanctorum fideliumque ejus, de quibus dicit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 10Matth. XXV, 40 .

Notes

  1. 6. Rom. IX, 5
  2. 7. Psal. CXXXVIII, 7
  3. 8. Matth. XXVI, 64
  4. 9. Isai. V, 6
  5. 10. Matth. XXV, 40