TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 12.] Hoc itaque considerans devotissimus populus fidelium testium, quomodo infirmitatem humanam Dei misericordia non relinquat, in cujus infirmitatis pavore dictum est, «Omnis homo mendax;» quomodo consoletur humiles, et impleat spiritu fiduciae trepidantes, ut pene mortuo corde reviviscant, nec in semetipsis fidentes sint, sed in eo qui suscitat mortuos 16II Cor. I, 9 , et linguas infantium facit disertas 17Sap. X, 21 ; qui ait, «Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis» 18Matth. X, 19 et 20 : haec ergo omnia considerans ille qui dixerat, «Ego dixi in pavore meo, Omnis homo mendax,» et videns gratia Domini se factum veracem, «Quid retribuam,» inquit, «Domino, pro omnibus quae retribuit mihi?» Non ait, pro omnibus quae tribuit mihi; sed «pro omnibus quae retribuit mihi.» Quae igitur praecesserant hominis, ut omnium donorum Dei non attributio, sed retributio vocari possit? quae praecesserant hominis nisi peccata? Retribuit ergo Deus bona pro malis, cui homines retribuunt mala pro bonis: haec enim retribuerunt qui dixerunt, «Hic est haeres; venite, occidamus eum» 19Id. XXI, 38 .

Notes

  1. 16. II Cor. I, 9
  2. 17. Sap. X, 21
  3. 18. Matth. X, 19 et 20
  4. 19. Id. XXI, 38