TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 14-16.] Quid enim? Injustitia injusti tibi nocet, et illi non nocet? Unde fieri potest, ut iniquitas ejus, quae per ejus indignationem et odium procedit ad laedendum te, non prius ipsum vastet intus, quam te tentet foris? Tuum corpus premit adversitas, illius animum putrefacit iniquitas. Nam et quidquid in te profert, in illum redit. Ejus enim persecutio te facit purgatum, illum reum. Cui ergo plus nocet? Ecce saeviendo exspoliavit te: quis damno graviore percutitur, qui amittit pecuniam, an qui amittit fidem? Norunt dolere damna ista, qui habent oculum interiorem. Multis enim fulget aurum, fides non fulget. Habent quippe oculos unde aurum videant: unde fidem videant, non habent. Nam si haberent et viderent, utique plus amarent: et tamen quando eis frangitur fides, clamant, invidiam faciunt, et dicunt: O fides! ubi est fides? Amas eam ut exigas; ama ut exhibeas. Ergo quia omnes qui persequuntur justos, graviore damno feriuntur, et graviore pernicie afflictantur, cum in eis vastatur ipse animus; sequitur, et ostendit hoc Psalmus: Gladium eduxerunt peccatores, intenderunt arcum suum: ut dejiciant inopem et pauperem, ut trucident rectos corde. Framea eorum intret in cor ipsorum. Facile est ut framea ejus, id est, gladius ejus perveniat ad corpus tuum, sicut pervenit gladius persecutorum ad corpora martyrum; sed percusso corpore, cor mansit illaesum: illius autem cor qui gladium eduxit in corpus justi, non plane mansit illaesum. Hoc psalmus iste testatur. Framea eorum non intret, dixit, in corpus eorum: sed, Framea eorum intret in cor ipsorum. In corpore occidere voluerunt, in anima moriantur. Illos enim quorum corpora interficere voluerunt, securos Dominus fecit, dicens eis: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 39Matth. X, 28 . Quale est autem saevire gladio, nec posse occidere nisi corpus inimici, et posse occidere animam suam? Desipiunt, contra se saeviunt, insaniunt, non se vident: tanquam si vellet aliquis per corpus suum ferrum trajicere, ut conscinderet tunicam alterius. Attendis quo pervenisti, et non attendis qua trajecisti: illius conscidisti vestem, tuam carnem. Constat ergo plus esse quod se laedunt iniqui, et quod sibi nocent, quam quod sibi videntur nocere illis quos oderunt. Framea ergo eorum intret in cor ipsorum. Sententia Domini est aliter fieri non potest. Et arcus eorum conteratur. Quid est, arcus eorum conteratur? Insidiae ipsorum frustrentur. Superius enim dixerat: Gladium eduxerunt peccatores, intenderunt arcum suum. Gladii eductionem, intelligi voluit apertam oppugnationem: arcus autem intentionem, occultas insidias intelligi voluit. Ecce gladius ejus perimit eum, et dispositio insidiarum ejus frustratur. Quid est, frustratur? Nihil nocet justo. Quomodo ergo nihil ei nocuit, verbi gratia, quem sic exspoliavit, cui tollendo res suas ad angustias perduxit? Habet quod cantet, Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas.

Notes

  1. 39. Matth. X, 28