[vers. 15.] Salvum me fac de luto, ut non inhaeream. De illo de quo supra dixerat: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Proinde quia illud expositum bene accepistis, quod hic audiatis expressius non est. Hinc se dicit liberandum, ubi se ante dixit infixum: Salvum me fac de luto, ut non inhaeream. Et exponit hoc ipse: Eruar ex iis qui oderunt me. Ipsi ergo sunt lutum ubi haeseram. Sed hoc forte suggeritur. Paulo ante dixerat, Infixus sum; modo dicit, Salvum me fac de luto, ut non inhaeream; cum secundum sententiam priorem deberet dicere: Salvum me fac de luto ubi haeseram, eruendo me, non agendo ut non inhaeream. Ergo haeserat carne, sed non haeserat spiritu. Dicit hoc ex infirmitate membrorum suorum. Quando forte caperis ab eo qui te premit ad iniquitatem, tenetur quidem corpus tuum; secundum corpus infixus es in limo profundi: sed quamdiu non consentis, non haesisti; si autem consentis, haesisti. Oratio ergo tua ibi sit, ut quomodo jam tenetur corpus tuum, non teneatur et anima tua, sis liber in vinculis. Eruar ex his qui oderunt me, et de profundo aquarum.