[vers. 1.] Agnoscenda est vox sanctae prophetiae ex ipso titulo psalmi hujus. Inscribitur: In finem, Psalmus David, Canticum Jeremiae et Ezechielis ex populo transmigrationis, cum inciperent exire. Res quemadmodum gesta sit apud patres nostros tempore transmigrationis Babyloniae, non omnibus notum est, sed his qui Scripturas sanctas diligenter advertunt, vel audiendo, vel legendo. Captivatus enim populus Israel, ex civitate Jerusalem ductus est in servitutem Babyloniae 1IV Reg. XXIV, 25. Prophetavit autem Jeremias sanctus, post septuaginta annos rediturum populum de captivitate, et instauraturum civitatem ipsam Jerusalem, quam devictam ab hostibus planxerat 2Jerem. XXV, 11, et XXIX, 10. Illo autem tempore fuerunt prophetae, in illa captivitate populi constituti in Babylonia; inter quos erat et Ezechiel propheta. Exspectabat autem ille populus donec implerentur tempora septuaginta annorum, secundum prophetiam Jeremiae. Factum est completis septuaginta annis, restitutum est templum quod dejectum erat; et regressa est de captivitate magna pars illius populi. Sed quoniam dicit Apostolus, Haec in figura contingebant in illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 3I Cor. X, 11 ; debemus et nos nosse prius captivitatem nostram, deinde liberationem nostram; debemus nosse Babyloniam, in qua captivi sumus, et Jerusalem, ad cujus reditum suspiramus. Istae quippe duae civitates, secundum litteram revera duae civitates. Et illa quidem Jerusalem modo a Judaeis non incolitur. Post crucifixum enim Dominum, vindicatum est in illos flagello magno; et eradicati ab eo loco, ubi impia libertate furiosi adversus medicum insanierant, dispersi sunt per omnes gentes, et data est illa terra Christianis: impletumque est quod eis dixerat Dominus, Propterea auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti justitiam 4Matth. XXI, 43 . Cum autem viderent tunc multas turbas ire post Dominum, praedicantem regnum coelorum, et mirabilia facientem, dixerunt principes illius civitatis: Si dimiserimus eum, omnes ibunt post illum; et venient Romani, et tollent nobis et locum, et gentem 5Joan. XI, 48 . Ne locum perderent, Dominum occiderunt; et ideo perdiderunt, quia occiderunt. Civitas ergo quaedam illa terrena cujusdam civitatis aeternae in coelis umbram gerebat; at ubi coepit illa quae significabatur, evidentius praedicari; umbra qua significabatur, dejecta est: propterea ibi modo templum non est, quod fabricatum fuerat in imaginem futuri corporis Domini. Tenemus lucem; umbra transivit: tamen adhuc in quadam captivitate sumus: Quamdiu sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino 6II Cor. V, 6 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 1. IV Reg. XXIV, 25
- 2. Jerem. XXV, 11, et XXIX, 10
- 3. I Cor. X, 11
- 4. Matth. XXI, 43
- 5. Joan. XI, 48
- 6. II Cor. V, 6