TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 1, 2.] Laudate Dominum in sanctis ejus:» utique in eis quos glorificavit. «Laudate eum in firmamento virtutis ejus. Laudate eum in virtutibus ejus;» vel, ut alii interpretati sunt, «in potentatibus ejus. Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.» Omnia ista ipsi sunt sancti ejus; quomodo dicit Apostolus: «Ut nos simus justitia Dei in ipso» 23II Cor. V, 21 . Si ergo justitia Dei quam fecit in eis, cur non et virtus Dei quam fecit in eis, ut resurgerent a mortuis? Nam et in Christi resurrectione virtus maxime commendatur; quia in passione infirmitas fuit, dicente Apostolo, «Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei» 24Id. XIII, 4 : et alio loco, «Ad cognoscendum,» inquit, «eum, et virtutem resurrectionis ejus» 25Philipp. III, 10 . Optime autem ait, «In firmamento virtutis ejus.» Firmamentum est enim virtutis, quia jam non morietur, et mors ei ultra non dominabitur 26Rom. VI, 9 . Cur non et potentatus Dei dicantur, quos in eis fecit? Imo ipsi sint potentatus ejus; quomodo dictum est, «Nos» sumus «justitia Dei in ipso.» Quid enim potentius, quam regnare in aeternum, sub pedibus positis omnibus inimicis? Cur non ipsi sint etiam multitudo magnitudinis ejus? Non qua ipse magnus est, sed qua magnos eos fecit, tam multos, hoc est, millia millium. Sicut aliter intelligitur justitia qua est ipse justus; anter quam in nobis facit, ut nos simus justitia ejus.

Notes

  1. 23. II Cor. V, 21
  2. 24. Id. XIII, 4
  3. 25. Philipp. III, 10
  4. 26. Rom. VI, 9