TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12.] Cum vero exponeret causas cur ei tantus honor deferretur a regibus, eique serviretur ab omnibus gentibus: Quia liberavit, inquit, egenum a potente, et pauperem cui non erat adjutor. Iste egenus et pauper, populus est credentium in eum. In hoc populo sunt etiam reges adorantes eum. Non enim egeni esse dedignantur et pauperes, id est humiliter peccata confitentes, et egentes gloria et gratia Dei, ut eos rex ille, filius Regis, liberet a potente. Idem quippe est potens, ille qui superius calumniator est dictus: quem potentem ad homines sibi subdendos et in captivitate retinendos non virtus ejus fecit, sed humana peccata. Idem ipse et fortis est dictus; ideo et hic potens. Sed qui humiliavit calumniatorem, et intravit in domum fortis, ut eo alligato vasa ejus diriperet 59Matth. XII, 29, hic liberavit egenum a potente, et pauperem cui non erat adjutor. Non enim hoc efficere potuit vel cujusquam virtus, vel quisquam homo justus, vel aliquis Angelus. Cum ergo nullus esset adjutor, ipse adveniens salvos fecit eos.

Notes

  1. 59. Matth. XII, 29