TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 7.] «Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula venantium.» Quia in ipsa anima Dominus erat, ideo sicut passer eruta est anima de muscipula venantium. Quare sicut passer? Quia incauta ceciderat sicut passer; et poterat dicere postea, Ignoscet mihi Deus. O passer instabilis, fige potius pedes in petra, noli ire ad muscipulam. Caperis, consumeris, obtereris. Sit in te Dominus, et de majoribus minis eruet te, de muscipula venantium. Quomodo si videas avem veluti jam cadere in muscipulam, facis majorem strepitum, ut volet de muscipula: sic et martyres, jam forte aliqui ipsorum intendebant collum in dulcedinem vitae hujus; Dominus qui erat in illis, fecit strepitum gehennarum, et erutus est passer de muscipula venantium: «Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula venantium.» Et quid? semper erit illa muscipula? Muscipula erat dulcedo vitae hujus: illi non haeserunt in muscipula, et occisi sunt; illis occisis muscipula fracta est; jam non remansit dulcedo vitae hujus, per quam possint iterum capi, sed illa contrita est: numquid et passer contritus est? Absit; quia non erat in muscipula: «Muscipula contrita est, et nos eruti sumus.»