TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] In finem, puero Domini, ipsi David, hoc est, manu forti Christo secundum hominem. Quae locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül, et dixit 1II Reg. XXII, 1 . In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül, hoc est, regis Judaeorum, quem sibi ipsi petiverant. Nam sicut David, Manu fortis, ita Saül, Petitio interpretari dicitur: notum est autem, quomodo ille populus regem sibi petiverit 2I Reg. VIII, 5 et acceperit, non secundum Dei, sed secundum suam voluntatem.

Notes

  1. 1. II Reg. XXII, 1
  2. 2. I Reg. VIII, 5