TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 119.] Sequitur in Psalmo: «Praevaricantes deputavi,» vel «putavi,» vel «existimavi omnes peccatores terrae.» Multis enim modis nostri interpretati sunt unum verbum graecum, quod est ἐλογισάμην: sed profunda est illa sententia, et si adjuverit Dominus, operosius disputatione alia penetranda est. Nam et quod additum est: «Propterea dilexi testimonia tua semper,» multo amplius eam profundam facit. Dicit enim Apostolus: «Lex iram operatur,» hujusque dicti rationem reddens: «Ubi enim non est lex,» inquit, «nec praevaricatio» 385Rom. IV, 15 ; ita ostendens non omnes esse praevaricatores. Non enim omnes habent legem. Non autem omnes habere legem, alio loco evidentius ait: «Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt» 386Id. II, 12 . Quid sibi ergo vult: «Praevaricatores deputavi omnes peccatores terrae?» Sed hic quaestionem proposuisse suffecerit, alio, si Deus donaverit, sermone tractandam, ne hujus prolixitas eam cogat angustius explicari, quam ut bene possit quod explicatur intelligi.

Notes

  1. 385. Rom. IV, 15
  2. 386. Id. II, 12