[«vers.» 1.] Intenti audiebamus, cum psalmus praesens cantaretur; et non omnes qui audiebamus, etiam intelligebamus. Quanto magis ergo intente nunc audiendus est, si, ut spero et cupio, adjuvantibus omnium audientium orationibus, si quid hic forte obscurum est, Deo donante revelabitur; ut sit fructuosus auditus, nec inanis redeat auditor, qui intentus adfuit cum audiret? Unde coepit? Nobis dicitur: «Laudate Dominum.» Dicitur hoc omnibus gentibus, non solis nobis: et istam vocem per loca quidem singula sonantem a Lectoribus, singillatim audiunt Ecclesiae; una vox tamen Dei super omnes non tacet, ut laudemus eum. Et quasi quaereremus quare laudare Deum debeamus, videte quam causam attulit: «Laudate Dominum,» inquit, «quoniam bonus psalmus.» Haec est merces tota laudantium? Laudemus Dominum. Quare? «Quoniam bonus psalmus.» Vellem ego, inquit aliquis, laudare Dominum, si mihi aliquid pro ista laude donaret. Quis enim laudet gratis vel hominem? Exspectant ergo aliquam mercedem laudatores hominum; nullamne mercedem exspectare, aut petere, aut sperare debet laudator Dei? Laudatur infirmus, et speratur de eo aliquid; laudatur Omnipotens, et nulla merces est? An forte hoc cupio, quod ille dare non potest? Quid homo desiderat, quod in manu Dei non sit? Cum laudaveris hominem, forte hoc cupis quod ab illo praestari non potest: Deum securus lauda, quem nemo potest dicere non posse praestare quod tu poteris desiderare. Proposita ergo spe mercedis alicujus laudare debemus Deum, non tamen daturum quidquid cupimus. Pater est enim, et quod mali cupiunt filii, non dat. Laudemus, et speremus, et desideremus non illud aut illud, sed quod judicat dandum esse, quem laudamus. Ille enim novit quid nobis dari expediat; nos autem intendamus quid nobis prosit accipere. Apostolus ait: «Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus» 1Rom. VIII, 26 . Et ipse idem apostolus Paulus sperabat sibi prodesse, si auferretur ab eo stimulus carnis suae, angelus satanae a quo colaphizabatur, sicut ipse confitetur et ait: «Propter quod Dominum ter rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur» 2II Cor. XII, 7-9 . Desideravit aliquid; non concessum est ad voluntatem, ut consuleretur ad sanitatem. Hic ergo quid nobis propositum est? «Laudate,» inquit, «Dominum.» Quare laudemus Dominum? «Quoniam bonus est psalmus.» Ipse psalmus laus Domini est. Hoc ergo ait, Laudate Dominum, quoniam bonum est laudare Dominum. Non sic praetereamus laudare Dominum. Dictum est, et transiit; factum est, et siluimus; laudavimus, et tacuimus; cantavimus, et conquievimus. Imus in aliud forte agendum quod restat, et aliae actiones cum occurrerint nobis, laudatio divina cessabit in nobis? Non sic; nam lingua tua ad horam laudat, vita tua semper laudet. Inde ergo bonus psalmus.