Omnia quae praedixit Dominus noster Jesus Christus, partim facta cognoscimus, partim futura speramus: cuncta tamen complebuntur, quia veritas haec dicit, et quam fideliter dicit, tam fideles requirit. Qui credit, venientibus laetabitur: qui non credit, venientibus confundetur. Venient tamen illa sive volentibus hominibus, sive nolentibus, sive credentibus, sive non credentibus, sicut ait Apostolus: Si negaverimus, et ipse nos negabit: si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest 1II Tim. II, 12, 13 . Prae caeteris tamen, fratres, hoc mementote breve, et hoc tenete quod modo ex Evangelio omnes audivimus. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 2Matth. X, 22; et XXIV, 13 . Jam patres nostri traditi sunt in concilia, dixerunt causas apud inimicos quos diligebant; praestiterunt eis et quantam potuerunt correptionem, et quantam valuerunt dilectionem: et sparsus est sanguis justus, et illo sanguine, tanquam seminatione per totum mundum facta, seges surrexit Ecclesiae. Consequens autem tempus est scandalorum et simulationis et tentationum, per eos qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic 3Id. XXIV, 23 . Hostis ille noster, tunc leo fuit, cum aperte saeviebat: modo draco est, cum occulte insidiatur. Ille autem cui dictum est, Conculcabis leonem et draconem 4Psal. XC, 13 , quoniam corpus ejus et membra ejus sumus, sicut conculcavit leonem pedibus patrum nostrorum aperte saevientem, et ad passiones martyres attrahentem, ita modo draconem conculcet, ne nobis insidietur. De quo dracone nos cautos faciens Apostolus ait: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo Jesu 5II Cor. XI, 2 . Serpens ergo iste adulter antiquus, virginitatem corrumpendam, non carnis, sed cordis inquirit. Sicut autem adulter homo laetatur in nequitia sua, cum carnem corrumpit; sic et diabolus laetatur quando mentem corrumpit. Sicut autem patribus nostris adversus leonem opus erat patientia, sic nobis adversus draconem vigilantia. Persecutio tamen sive a leone, sive a dracone, nunquam cessat Ecclesiae: et magis metuendus est eum fallit, quam cum saevit. Illo tempore cogebat Christianos negare Christum; isto autem tempore docet Christianos negare Christum: tunc cogebat, nunc docet. Tunc ergo ingerebat violentias, nunc insidias: videbatur tunc fremens, lubricus nunc et oberrans difficile videtur. Quomodo autem tunc cogebat Christianos negare Christum, apertum est. Attrahebantur enim ut negarent Christum, et confitentes Christum coronabantur. Nunc autem docet negare Christum; et ideo fallit, quia qui docetur negare Christum, quasi non sibi videtur recedere a Christo. Modo enim quid dicitur ab haereticis hominibus christiano catholico? Veni, esto christianus. Ad hoc dicitur, Esto, ut dicat, Non sum? Aliud longe est, Veni, esto christianus; aliud, Veni, nega Christum. Apertum malum, fremitus leonis a longe auditur, a longe cavetur. Applicat se lubricus draco, occultis lapsibus serpens, leni tractu subrepens, astuto sibilo immurmurans, et non dicit, Nega Christum. Nam eum coronatis martyribus quis audiret? Sed dicit, Esto christianus. Et ille mirabili voce percussus, si nondum veneno penetratus est, respondet, Plane christianus sum. Si autem movetur, et dente draconis captus est, respondet, Quare mihi dicis, Esto christianus? quid enim, non sum christianus? Et ille, Non. Ergo non sum? Non. Ergo nunc fac me christianum, si non sum. Veni. Sed cum interrogari coeperis ab episcopo quis sis, noli dicere, Christianus sum, aut Fidelis sum, sed dic non te esse, ut possis esse. Cum enim audierit confessionem christiani fidelis, rebaptizare non audet: cum autem audierit quod non sit, dat illi tanquam quod non habebat; ut quasi ipse sit extra culpam, quia secundum vocem ejus facit. Ubi quaero abs te, haeretice, cur te extra culpam putas? Quid hac voce audio? quia non tu negas, sed ille negat? Si habet culpam qui negat, quid qui docet negare eum qui negat? Itane vero tu extra culpam es, quia facis docendo christianus, quod faciebat minando paganus? Et quid agis? Numquid tollis quod habet, quia negavit quod habet? Non facis ut non habeat, sed ut ad poenam habeat. Quod enim habet, habet. Baptismus ille tanquam character infixus est: ornabat militem, convincit desertorem. Quid enim facis? Christum imponis super Christum. Si simplex esses, Christum non duplicares. Deinde, quaeso te, oblitus es quod lapis est Christus, et Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 6Psal. CXVII, 22; Matth. XXI, 42, et I Petr. II, 4, 7 ? Si ergo lapis est Christus, et Christum vis imponere super Christum, excidit tibi quod audivisti in Evangelio, quia lapis super lapidem non stabit 7Matth. XXIV, 2? Tantum autem valet junctura charitatis, ut quamvis multi lapides vivi in structura templi Dei conveniant, unus lapis ex omnibus fiat. Tu autem discidisti te; ab aedificatione revocas, ad ruinam vocas; et abundant hae insidiae, et non quiescunt: et videmus, et toleramus, et quantum possumus reprimere conamur, disputando, convincendo, conveniendo, terrendo, tamen in omnibus diligendo. Et cum haec nobis agentibus perseverant in malo, et cor nostrum de fraternis mortibus contabescit, cum eos qui foris sunt dolet, his qui intus sunt timet, per angustias multiformes et incessabiles tentationes, quibus abundat haec vita, quid facturi sumus? Ex abundantia enim iniquitatis fit quidam torpor charitatis: quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum. Et quid sumus facturi, nisi quod sequitur, si tamen ipso adjuvante possimus: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 8Ibid., 12, 13 ?
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 1. II Tim. II, 12, 13
- 2. Matth. X, 22; et XXIV, 13
- 3. Id. XXIV, 23
- 4. Psal. XC, 13
- 5. II Cor. XI, 2
- 6. Psal. CXVII, 22; Matth. XXI, 42, et I Petr. II, 4, 7
- 7. Matth. XXIV, 2
- 8. Ibid., 12, 13