[vers. 3.] Audi ergo haec, et dic cum illo: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Qui magnam misericordiam deprecatur, magnam miseriam confitetur. Quaerant parvam misericordiam tuam, qui nesciendo peccaverunt: Miserere, inquit, mei, secundum magnam misericordiam tuam. Subveni gravi vulneri secundum magnam medicinam tuam. Grave est quod habeo, sed ad Omnipotentem confugio. De meo tam lethali vulnere desperarem, nisi tantum medicum reperirem. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Quod ait, dele iniquitatem meam, hoc est, miserere mei, Deus. Et quod ait, secundum multitudinem miserationum tuarum, hoc est, secundum magnam misericordiam tuam. Quia magna est misericordia, multae sunt misericordiae; et de magna misericordia tua, multae sunt miserationes tuae. Attendis contemptores ut corrigas, attendis nescientes ut doceas, attendis confitentes ut ignoscas. Fecit hoc nesciens? Quidam fecerat aliqua, et multa mala fecerat; Misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate 7I Tim. I, 13 . Iste David non posset dicere, Ignorans feci. Non enim ignorabat quantum mali esset contrectatio conjugis alienae, et quantum malum esset interfectio mariti nescientis, et nec saltem irascentis. Consequuntur ergo misericordiam Domini qui ignorantes fecerunt; et qui scientes, consequuntur non qualemlibet misericordiam, sed magnam misericordiam.