TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 2-5.] «Dicat autem domus Israel quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Dicat autem Domus Aaron quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Dicant nunc omnes qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia ejus.» Recognoscitis, credo, charissimi, quae sit domus Israel, quae sit domus Aaron, et quoniam utrique sunt timentes Dominum. Ipsi enim sunt pusilli cum magnis, jam in alio psalmo bene insinuati cordibus vestris: quorum numero nos omnes, in ejus gratia qui bonus est et in saeculum misericordia ejus, sociatos esse gaudeamus; quoniam exauditi sunt qui dixerunt, «Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros» 5Psal. CXIII, 12-14 : ut Israelitis in Christum credentibus, ex quorum numero sunt Apostoli patres nostri, et ad eminentiam perfectorum et ad obedientiam parvulorum adjungeretur numerus Gentium; ut dicamus omnes facti unum in Christo, facti unus grex sub pastore uno, et corpus illius capitis tanquam unus homo dicamus, «In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine.» Angustia nostrae tribulationis finitur: latitudo autem quo transimus, non habet terminum. «Quis» enim «accusabit adversus electos Dei» 6Rom. VIII, 33 ?

Notes

  1. 5. Psal. CXIII, 12-14
  2. 6. Rom. VIII, 33