[vers. 9.] Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Ideo seipsi regere volunt. Et vox Prophetae: In freno et camo maxillas eorum constringe. Ergo fac illis Deus, quod fit equo et mulo, ut poenis eos cogas ferre regimen tuum, qui non propinquant ad te.