TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 26.] Exsurge, Domine, adjuva nos. Et vere, carissimi, exsurrexit et adjuvit. Namque cum exsurgeret, id est, cum resurgeret, et gentibus innotesceret, cessantibus persecutionibus, etiam illi qui haeserant in terra, eruti sunt de terra, et agentes poenitentiam, redditi sunt corpori Christi, quamvis infirmi, quamvis imperfecti, ut compleretur in eis, Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur 31Psal. CXXXVIII, 16 . Exsurge, Domine, adjuva nos: et redime nos propter nomen tuum: hoc est, gratis; propter nomen tuum, non propter meritum meum; quia tu dignatus es facere, non quia ego dignus sum cui facias. Nam et hoc ipsum quod non sumus obliti te, et non recessit retro cor nostrum, quod non expandimus manus nostras ad Deum alienum, nisi te adjuvante, unde possemus? nisi te intus alloquente et exhortante, non deserente, unde valeremus? Ergo sive patientes in tribulationibus, sive gaudentes in prosperitatibus, redime nos; non propter meritum nostrum, sed propter nomen tuum.

Notes

  1. 31. Psal. CXXXVIII, 16