TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 13.] Nos autem populus tuus: generaliter accipiendum de omni genere piorum et verorum christianorum. Nos ergo quos perdere se posse putaverunt, populus tuus, et oves gregis tui, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 69I Cor. I, 31, confitebimur tibi in saeculum. Alii autem codices habent, confitebimur tibi in aeternum. Ex ambiguo graeco facta est ista diversitas: quod enim habet graecus, εἰς τὸν αἰῶνα , et in aeternum, et in saeculum interpretari potest; sed pro loco intelligendum quid melius interpretandum sit. Sensus ergo hujus loci magis mihi videtur ostendere, in saeculum dici oportere, id est usque in finem saeculi. Sequens autem versus more Scripturarum, maximeque Psalmorum, repetitio superioris est ordine commutato, prius habens quod ibi est posterius, et posterius quod ibi est prius. Nam quod ibi dictum est, confitebimur tibi, pro ipso hic dictum est, annuntiabimus laudem tuam. Quod itaque ibi dictum est, in saeculum, pro ipso hic dictum est, in generationem et generationem. Ista quippe generationis repetitio perpetuitatem significat: sive, ut nonnulli intelligunt, quia duae sunt generationes, vetus et nova. Sed in hoc fit saeculo utraque: quoniam qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum 70Joan. III, 5; deinde quia in isto saeculo annuntiatur laus Dei, nam in futuro saeculo cum videbimus eum sicuti est 71I Joan. III, 2, cui deinceps annuntietur, non erit. Nos ergo, populus tuus, et oves gregis tui, quas persequendo illi crediderunt se posse consumere, confitebimur tibi in saeculum, permanente utique Ecclesia usque in finem, quam illi delere conati sunt: in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam; quae laus ut taceretur, nos finire conati sunt. Multis autem jam locis sanctarum Scripturarum insinuavimus confessionem etiam pro laude poni: sicuti est illud, Haec dicetis in confessione, Opera Domini universa quoniam bona valde 72Eccli. XXXIX, 39 ; maximeque illud quod ait ipse Salvator, qui nullum habebat omnino peccatum quod poenitendo confiteretur: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis 73Matth. XI, 25 . Hoc dixi, ut apertius intelligatur, id esse repetitum in eo quod dictum est, annuntiabimus laudem tuam, quod superius dictum erat, confitebimur tibi.

Notes

  1. 69. I Cor. I, 31
  2. 70. Joan. III, 5
  3. 71. I Joan. III, 2
  4. 72. Eccli. XXXIX, 39
  5. 73. Matth. XI, 25