TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verumtamen, charissimi, sunt et qui monachi falsi sunt; et nos novimus tales: sed non periit fraternitas pia, propter eos qui profitentur quod non sunt. Tam sunt enim monachi falsi, quam et clerici falsi, et fideles falsi. Omnia genera, fratres mei, tria quae aliquando vobis commendavimus, et ut puto, non semel, habent bonos suos, habent malos suos. De tribus enim ipsis generibus dictum est: «Duo in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: et duo in lecto; unus assumetur, et unus relinquetur: et duae in molendino; una assumetur, et una relinquetur» 7Luc. XVII, 34, 35 . In agro sunt qui gubernant Ecclesiam. Unde dicit Apostolus (videte si non in agro erat): «Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit» 8I Cor. III, 6 . In lecto autem eos intelligi voluit, qui amaverunt quietem; per lectum enim quietem voluit intelligi; non se miscentes turbis, non tumultui generis humani, in otio servientes Deo: et inde tamen unus assumetur, et unus relinquetur. Sunt ibi probi, et sunt ibi reprobi. Ne expavescatis quando ibi inveniuntur reprobi; nam et latent quidam, qui non inveniuntur nisi in fine. Duae item in molendino ex nomine generis feminini appellavit; plebes enim intelligi voluit. Quare in molendino? Quia in isto mundo versantur, ubi molendinum intelligitur; quia sic vertitur mundus iste, quomodo mola: vae enim quos conterit. Sic ibi versantur fideles boni, ut una ex eis consumatur, altera assumatur. Quasdam enim actiones mundi faciunt dilectores saeculi, fraudatores, simulatores. Alii autem sic ibi sunt, quomodo ait Apostolus, «Et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes sint; praeterit enim figura hujus mundi: volo vos sine sollicitudine esse» 9I Cor. VII, 31, 32 . Audis quae assumetur de molendino? Certe enim multa peccata videntur ad divites pertinere. Cum enim plus agunt, et plus administrant, et plus ad eos pendet res familiaris ampla, difficile est ut non plura peccata contrahant; et de illis dictum est quia «facilius est intrare camelum per foramen acus, quam divitem in regnum coelorum.» Et cum contristati essent discipuli pro illis, de quibus jam desperabant, consolatus est eos Dominus dicens: «Quae hominibus impossibilia sunt, Deo facilia sunt» 10Matth. XIX, 24-26 . Quomodo autem illud facile facit Deus? Audi Apostolum, si non negligas quod praecepit: «Praecipe,» inquit, «divitibus hujus saeculi non superbe sapere.» Invenis enim pauperem superbientem, divitem humilem; christianum bene considerantem quia illa omnia praetereunt et praeterfluunt, quia nihil attulit in hunc mundum, nihil potest de mundo auferre; cogitantem quemadmodum dives ille qui ardebat in flamma apud inferos, guttam sibi destillari de digito desideravit ejus qui micas de mensa ejus concupierat. Cogitantes ista, faciunt quod ait Apostolus: «Neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Divites sint,» inquit, «in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent.» Et quid inde illis lucri? «Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam» 11I Tim. VI, 17-19 . Ecce quae assumetur de molendino. Qualis autem dives ille erat qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et jacentem ad januam suam pauperem contemnebat 12Luc. XVI, 19-24 , relinquetur. Quia de molendino una assumetur, et una relinquetur.

Notes

  1. 7. Luc. XVII, 34, 35
  2. 8. I Cor. III, 6
  3. 9. I Cor. VII, 31, 32
  4. 10. Matth. XIX, 24-26
  5. 11. I Tim. VI, 17-19
  6. 12. Luc. XVI, 19-24