TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Psalmum, fratres, cum cantaretur, audistis; brevis est, nec obscurus: quasi securitatem dederim, ne laborem timeatis. Videamus tamen attentius, et quanto liberius, tanto diligentius, quid sibi velint ea ipsa quae aperte sonant, ut quantum Dominus donare dignatur, spiritualiter intelligantur. Vox Dei quolibet organo sonans, tamen vox Dei; neque enim delectat aures ejus, nisi vox ejus: nam et nos cum loquimur, tunc eum delectamus, cum ipse de nobis loquitur.