[«vers.» 172.] Sed jam quia didicit et laudavit doctorem Deum, deinde vult docere. «Pronuntiabit,» inquit, «lingua mea eloquia tua, quia omnia mandata tua justitia». Cum haec se pronuntiaturum dicit, utique minister fit verbi. Quamvis enim Deus doceat intrinsecus; tamen fides ex auditu est: et quomodo audiunt sine praedicante 507Rom. X, 17, 14 ? Neque enim quia Deus dat incrementum 508I Cor. III, 7 , ideo non est plantandum et rigandum.