TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Sacrificium et oblationem noluisti. Haec miracula Dei sunt, hae cogitationes Dei sunt, quibus nemo est similis: ut spectator ille abducatur a curiositate, et quaerat ista nobiscum meliora, fructuosiora, de quibus inventis gaudebit; et sic gaudebit, ut non timeat ne vincatur quem amat: amat enim aurigam, quo victo insultationes ferat. Quando vincit auriga, ipse vestitur. Numquid pauper qui illi clamat? Victor ipse vestitur, pro victo illi insultatur. Quare pro illo percipis reprehensionem, cum quo non dividis vestem? Hac aliud in spectaculis nostris. Omnes quidem currunt, Paulus apostolus dixit, in illo stadio, in illo spectaculo, unus tamen accipit bravium: caeteri victi discedunt 33I Cor. IX, 24. Et perseveraverunt in currendo: sed cum acceperit unus, remanent caeteri qui similiter laboraverunt. Hac non est sic. Quotquot currunt, perseveranter currant, omnes accipiunt: et qui prior venerit, exspectat ut cum posteriore coronetur. Agonem quippe istum non cupiditas, sed charitas facit: omnes currentes amant se, et ipse amor cursus est.

Notes

  1. 33. I Cor. IX, 24