Sed numquid sic erit semper, ut iniqui imperent justis? Non sic erit. Videte enim quid dicat iste psalmus: «Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum.» Sentitur ad tempus virga peccatorum super sortem justorum; sed non ibi relinquitur, non erit in aeternum. Veniet tempus, quando unus agnoscatur Deus; veniet tempus, quando Christus in claritate sua apparens congreget ante se omnes gentes, et dividat eas, sicut dividit pastor haedos ab ovibus: oves ponet ad dexteram; haedos ad sinistram 19Matth. XXV, 32, 33 . Et videbis ibi multos servos inter oves, et multos dominos inter haedos; et rursus multos dominos inter oves, multos servos inter haedos. Non enim quia sic consolati sumus servos, omnes servi boni sunt; aut quia sic repressimus superbiam dominorum, omnes domini mali sunt. Sunt boni fideles domini, et sunt mali: sunt boni fideles servi, et sunt mali. Sed quamdiu servi boni serviunt malis dominis, ferant ad tempus: «Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum.» Quare hoc? «Ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas:» ut ad tempus ferant justi iniquos dominantes, et intelligant non esse hoc sempiternum, sed praeparent se ad possidendam sempiternam haereditatem. Quam haereditatem? Ubi destruetor omnis potentatus, et omnis potestas, ut sit Deus omnia in omnibus 20I Cor. XV, 28 . Ad hoc se servantes, et hoc corde contemplantes, et adhuc in fide retinentes, et ut videant perdurantes, «non» extendunt «manus suas in iniquitatem.» Nam si videant quia semper est virga peccatorum super sortem justorum, cogitant apud se, et dicunt: Quid mihi prodest quia justus sum? Semper mihi dominabitur iniquus, et semper servus ero? Faciam ergo et ego iniquitatem; quia nihil prodest tenere justitiam. Ne autem hoc dicat, insinuatur illi fides, quia ad tempus potest esse virga peccatorum super sortem justorum: «non» eam «relinquet Dominus super sortem justorum, ut non extendant justi in iniquitatem manus suas;» sed teneant ab iniquitate manus suas, et ferant iniquitatem, non faciant. Melius est enim injustitiam ferre quam facere. Unde non semper erit? «Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum.»